라틴어 문장 검색

excutimur cursu a proposito itinere avertimur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2001)
Deinde, ut nihil aliud dicam, quam bonis artibus me studuisse et cursum ad rectum iter vitae direxisse, in ipso beneficio tuo maius, quam quod dederas, recepisti;
(세네카, 행복론, Liber III 142:1)
tum vulgus euntem auctorem pacis servatoremque deumque conclamat gaudens atque ignibus implet honestis, iamque iter ad muros cursu festinus anhelo obtinet et miseros gaudet vitasse parentes, eum genitor - steteruntque ambo et vox haesit utrique, deiectaeque genae, tandem pater ante profatus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권301)
Claudius quid ergo praecipiti cursu tam longum iter emensi sumus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 710:1)
quinto die inde pedestri itinere Romam ingenti cursu pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 258:3)
itaque quod non aeque peragunt numerum dierum in singulis signis, quantum sunt moratae prius, transiliendo celerioribus itineribus perficiunt iustum cursum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장25)
Super autem planum eadem ratione dentatum inclusum in altero loculamento conlocetur, convenientibus dentibus denticulo, qui in secundi tympani latere fuerit fixus, in eoque tympano foramina fiant, quantum diurni itineris miliariorum numero cursus raedae possit exire.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장6)
Nunc si L. Catilina consiliis, laboribus, periculis meis circumclusus ac debilitatus subito pertimuerit, sententiam mutaverit, deseruerit suos, consilium belli faciendi abiecerit et ex hoc cursu sceleris ac belli iter ad fugam atque in exilium converterit, non ille a me spoliatus armis audaciae, non obstupefactus ac perterritus mea diligentia, non de spe conatuque depulsus sed indemnatus innocens in exilium eiectus a consule vi et minis esse dicetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 14:4)
et cum improvidi effuso cursu insidias circa ipsum iter locatas superassent, palatique passim vaga, ut fit pavore iniecto, raperent pecora, subito ex insidiis consurgitur, et adversi et undique hostes erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 560:1)
quae simul Aeoliae mare me deduxit in Helles, et longum tenui limite fecit iter, fleximus in laevum cursus, et ab Hectoris urbe venimus ad portus, Imbria terra, tuos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 105)
Cognitio fidei non solum peculiare unius populi iter illuminat, sed totum cursum mundi creati, ab eius origine usque ad consummationem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 47:7)
ut hic 'cursu' de navibus, ita alibi iter, ut unde iter Italiam et in quinto certus iter.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1574)
tu cursu, dea, menstruo metiens iter annuum rustica agricolae bonis tecta frugibus exples.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 345)
Sub hac ergo appellatione caelestis itineris sol, cum confecisset suum cursum, draconem confecisse dicebatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 59:3)
sive receptus terra Neptunus classes Aquilonibus arcet, regis opus, sterilisve diu palus aptaque remis vicinas urbes alit et grave sentit aratrum, seu cursum mutavit iniquum frugibus amnis doctus iter melius:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 2:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION